- CORNUA Victimarum deaurandi mos
- CORNUA Victimarum deaurandi mosut gratiores essent Numinibus, apud mortalium antiquissimos obtinuit. Certe Nestor illi HOmericus, divinam rem Palladi facturus bove, ait ad eam Odyss. γ. v. 382.Σοὶ δ᾿ αὖ ἐγὼ ῥέξω βοῦν ἤνιν εὐρυμέτωπον,Α᾿δμήτην. ἣ οὔπω ὑπὸ ζυγὸν ἤγαγεν ἀνήρ.Τὴν τοι ἐγὼ ῥέξω χρυσὸν κέρασιν περιχεύας.Tibi autem sacrificabo iuvencam, latâ fronteIndomitam, quam nullus sub iugum duxit vir.Hanc tibi ego sacrificabo, aurum cornibus circumfindens.Et paulo post de hac ipsa victima,Εἷς δ᾿ αὖ χρυσοχόον Λαερκέα δεῦρο κελέςθωΕ᾿λθεῖν, ὄφρα βοὸς χρυσὸν κέρασιν περιχεύῃ.Unus iterum aurificem Laerceum huc iubeatVenire, ut bovis aurum cornibus circumfundat etc.Quem locum videtur Plutarchus imitatus in trinmpho Aemilii Pauli, ubi loquitur de centum viginti bobus, qui in pompa sunt ducti. Etsi ibi deauratis cornibus more receptissimô, additae sunt coronae, Μετὰ δὲ, τούτους ἤγοντο χρυσόκερω τροφίες βοῦς, ἑκατὸν ἐίκοσι, μίτραις ἠσκημεν´οι καὶ ςτέμμασιν. At post hos ducebantur auratis cornibus boves, centum viginti mitris ornati et coronis. Unde auratae ac auratiores hostiae dicebantur. Tertallian. de Idol. Negas te quod saeis, colere? Sed illi non negant, quibus hanc saginationem et auratiorem et maiorem hostiam caedis. Qui idem de hoc ritu, de Coron, mil. Ecce annua, inquit, votorum nuncupatio quid videtur? Prima in principtus, secunda in Pratoriis ---- Hunc tibi Iuppiter bovem cornibus aurê decoratis vovemus. Vide quoque Ioseph. Antiqq. Iudaic. ubi de dono Alexandri M. Iudaeis facto, poitquam Iaddus Sacerdos summus Regis iram mitigâsset: Antiochi item etc. Observatum autem hoc tantum fuisse in maioribus hostiis sive Superorum sacris, Plinius tradit, l. 33. c. 3. Itaque cum Val. Flaccus de Inferorum sacris ac minoribus hostiis agens Argonautic. l. 1. v. 89. inquit,----- dabit auratis et cornibus igniColla pater, niveique greges altaria cingent.Item, l. 3. v. 431.Ibat agens lectas auratâ fronte iuvencas:Poeticae condonandum esse licentiae, iudicat Iac. Ouzelius, Animadversionib. Minucianis, p. 208. quem vide, at plura hanc in rem apud Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 16. et Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 32. uti de Cornibus tauri, quibus taurboliati fecerunt, consecratis, aliquid dicemus infra ubi de Taurobolio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.